- CRATINUS
- I.CRATINUSAsiae fluv. a lacu Sicyone in Oceanum fluens, iuxta quem nonnulli fabulati sunt electrum nasci. Plin. l. 37. c. 2.II.CRATINUSPoeta Comicus, clarus apud Athenienses, qui primus in Dionysiis Athenis Satyricam Fabulam induxit. Horat. l. 1. Serm. Sat. 4. v. 1.Eupolis atque Cratinus, Aristophanesque Poetae.Persius, Sat. 1. v. 123.----- Audaci quicumque afflate Cratino.Scholiast. Aristoph. Κρατίνος ὁ τῆς παλαιᾶς κωμῳδίας ποιητὴς αὐςτηρὸς ταῖς λοιδορίαις ἐςτίν. Ο᾿ν γὰρ ὥςπερ Α᾿ριςτοφάνης ἐπιτρέχειν τὴν χάριν τοῖς ςκώμμαϚι ποιεῖ, τὸ Φορτικ`ν τῆς ὲπιτιμήσεως διὰ ταύτης ἀναιρῶν, ἀλλ᾿ ἁπλῶς κατα τὴν παροιμίαν γυμνῇ τῇ κεφαλῇ τίθησι τὰς βλασφημίας κατα τῶ ἁμαρτανόντων. Hinc nec Pericles ab eius censura immunis, Plut. in Pericle. Scripsit 21. comoedias, novies victor. Obiit sub initium belli Peloponnesiaci, circa 87. OLymp. Vixit ann. 95. Aristoph. Fuit supra modum gulae ac omni voluptatum generi deditus, et praecipue ebrietati, ad quod alludit Horat. l. 1. Ep. 19. v. 1.Prisco si credis, maecenas Docte, Cratino,Nulla placere diu, nec vivere carmina possunt,Quae scribuntur aquae potoribus. -----Nic. Lloydius.III.CRATINUSinsignis luctator. Pausan.Item statuarius, omniumque formosissimus, cui, postquam alios in lucta superâsset, exercendorum puerorum officium demandatum est. Pausan. l. 6.IV.CRATINUSostentator quidam atque audax Athenis, quem upote furiosum et ebriosum Aristoph. Achara. traducit. Vide Antistrophen Act. IV. sc. 7.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.